monumenta.ch > Ambrosius > 45
Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 44 <<<     >>> § 46

§ 45

1 sed forte dicant has esse potationes uulgarium et leuissimorum hominum.
2 ueniamus ergo ad horum potentium et fortissimorum conuiuia.
3 non ego hic unguentatos adulescentulos aut coronatos rosis proferam, qualem ferunt fuisse illum qui delibutus unguentis, redimitus floribus, subnixus meretricibus, antelucano pOt'l ebrius et diurno cereorum comitatus lumine philosophi auditorium disputantis ingressus sit, quo audito coronas, ut aiunt, sensim detraxerit, unguenta deterserit, scortis uale dixerit, philosophus postea tantus euaserit, ut esset sobrietatis exemplum qui fuerat ante ebrietatis ludibrium.
4 non enim unum emendatum illis inuideo, ut doceam genus eorum luxuriae a me non esse simulatum.
5 certe ille si resipuit a uino, fuit tamen semper temulentus sacrilegio.